O Benedicte pater cunctis celeberrime terris,
Qui in caelo et in terra culmen honoris habes:
Te deus a puero conservans, caelitus atque
Instituit sanctum semper adesse patrem.
5
Tu via, tu ductor, pastor doctorque beate,
Instruis en cunctos scandere lucis iter.
Cunctaque tempsisti praeclarae dogmata Romae
Dans domini supplex colla beata iugo.
Nec non parentum tempsisti moenia sollers
10
Ob domini regnum, quod paradysus habet.
Tu precibus fractum iunxisti concite vasclum,
Obsequiis vestris quod pedagoga tulit.
En lapidis iactu confregit invidus hostis
Signaclum mensae, o Benedicte, tuae.
15
Sed solitum puero non cessit reddere gustum
Romanus frater, vir bonitate pius.
Prandia magna tibi conduntur namque sacerdos:
Nil habet in pastu servulus enne meus?
Surge, puer, domini transmissam excipe caenam,
20
Quam tibi dat paschae tempus amore dei.
Tetra nimis volucris quin gessit vultibus almis,
Quae quondam inspexit noxia mente puer.
Sentibus iniectus calcasti sordida carnis
Exuperans vulnus vulnere namque pio.
25
Frangitur arte crucis vitreum vas concite sanctae
Et placido vultu talia dicta dedit:
"Moribus en patrem vestris perquirite fratres,
Nam repetam montis frondea tecta celer."
"Cur sacras laudes refugis, stultissime frater,
30
Et pueri tetri horrida terga teris?"
Percutit hunc virga tanto pro scelere pastor:
Laudibus in sanctis sic bene mente fuit.
Suscipe, sancte pater, pueros, quos gloria Romae
Ad tua transmisit limina mente pia.
35
Fratribus ipse tibi commissis mons dedit amnem,
Vt refluat cursim tempus in omne suum.
Excipe, Gothe, tuum repetens a gurgite ferrum
Et operis coeptum concite comple tui.
Assiduam Placidus dum ferret gurgitis amnem
40
Obsequiis sanctis, hunc tulit unda fluens.
"Perge celer, Maure frater, iuvamine Christi,
Vt repetas puerum, quem tenet unda procul."
Iussa ferens sancta terrenis gressibus instar
Discipulus ecce scandit in amne viam.
45
Promptus ad omne malum dira cum mente sacerdos
Toxica quae gessit, sustulit ipse prius.
Corruit ecce miser celso cum culmine tecti
Corpore confractus Tartara regna tenens,
Talia discipulus dum confert nuncia cursim,
50
Concussit sancti intima corda patris.
Discipulo indixit, tali pro gaudio mortis
Vt lacrimis culpam defleat ipse suam.
"Tolle, corax, panem infectum felle colubri,
Quem nullus unquam cernere possit homo."
55
Tu meritis sanctis falsorum templa deorum
Vertisti in laudem semper habenda dei.
Perfidus ille draco caelo demersus ab alto,
Cuius opus numquam perstat in orbe bonum,
Orrida nam semper depromens verba malignus
60
In famulum Christi talia dicta dedit:
"Quid, Maledicte, tibi gessi? - nam non: Benedicte.
Quid me persequeris nocte dieque simul?"
Stat lapis immobilis gravi prae pondere fixus,
Quo residens hostis impius arte premit:
65
Tollitur ecce lapis Benedicti concite iussu:
"Siste procul, sessor: nil tua iura valent."
Falsa vorax flamma conscendens tecta culinae,
Adveniens pastor - falsitas omnis abest.
Atterit en pueri parietis confractio membra,
70
Ad operis coeptum iussit adire pater.
"Prandia multigeno retinens nunc ventre lyeo,
Non mihi clam sistunt fraudibus acta tuis."
Hospes adest simplex, quem fallit callidus hostis;
Mollibus in pratis prandia falsa dedit.
75
Arguit hunc pastor tali pro scelere sanctus:
Et veniam culpae expetit ipse suae.
Veste comes splendens fraudenter Riggo tyranni,
"Non tua sunt," inquit "quae tua dorsa gerunt.
Totila rex veniens prostrato corpore supplex
80
Praescivit vitae commoda cuncta suae.
"Bis quinis annis retinebis culmina regni;
Mors tibi succedit: moribus esto pius."
Desinit in factis extunc fervescere mente,
Blanditius vixit tempora data sibi.
85
Excole, Roma, tuo vatem de germine ductum,
Qui tua per saecla moenia salva monet:
"Turbinibus multis quassaris, fluctibus atque;
Nullus adest hostis, qui tua septa petat."
"Non carnis escam, non sacri ordinis umquam
90
Excipias quaestum, clerice: salvus eris."
Fraudis amicus adest, repetit vas perditus olim.
Vt vatis sanctus dixerat ore prius.
"Quaeque piis monachis congessi munere Christi,
Iudicio domini perdita cuncta manent.
95
Vix potui precibus dominum pulsare beatis,
Vt animas fratrum abderet ipse deus."
Nam gens adveniens Bardorum tempore noctis,
Omnia vastantes cuncta tulere simul.
Aeterni regis salvati munere fratres,
100
Perstitit illaesa concio sancta simul.
Vas retinens serpens transmissum munere fratris,
Ammonet, ut sollers vas retinere queat.
"Mappula testis adest, retines quam pectore, frater;
Cuncta procul sistant noxia, cessa, tibi."
105
"Non mihi clam sistunt, retines quae mente superba
Corda maligna gerens: concite siste procul."
Fratribus en nullus consistit panis in antris:
Cras pietate dei horrea plena manent.
Sacra monachorum satagens dum condere septa,
110
Per somnium instans condere monstrat opus.
Redduntur tumulis, semper quae more sorores
In famulos Christi noxia verba dabant.
Parvulus namque puer dum tecta requirit
Iniussus pergens, lapsus ad ima ruit.
115
Cuius non potuit corpus retinere sepulcrum,
Hunc domini corpus post sociavit humo.
Ore patens anguis medio stat calle malignus,
Quem cernens frater ad pia septa redit;
Et repetens cursim Benedicti ad culmina sancti
120
Promeruit semper vivere mente deo.
Rusticus ecce venit variato corpore perstans:
Abscessit sospes glorificando deum.
Aurea dona tibi funduntur caelitus ecce,
Vt habeat poscens munera sancta tua.
125
Vas vitreum iussit montis per concava mergi;
Vas precibus implens iutus ab ethre pater.
"Quo properas cursim medicorum more, satelles?"
"Pestiferum mixtum fratribus addo tuis."
Rusticus ecce venit constrictus vinculo Zallae:
130
Intuitu sancto stat resolutus homo.
Dextera sancta senem perculsum daemonis ictu,
Salvavit fratrem mox pietate dei.
Postulat orbatus, animam ut corpori reddat:
Surrexit infans perdita morte celer.
135
Sacra soror precibus diffudit caelitus imbrem:
Pastor adest pernox corda beata monens.
Sanctorum animas caelum conscendere cernit
Angelicis ulnis corde precando deum.
Testis adest ospes Servandus nomine iustus,
140
Luminis en partem cernit et ipse simul.
Totus adest orbis collectus solis ad instar
Tempore sub noctis visibus, alme, tuis.
Regula namque tua magno moderamine compta
Corda monens fratrum, ut pia dicta colant,
145
Quos tua prex sancta iugiter transmittit ad aethra,
Consocians sanctis hos sine fine choris.
Flat domini famulus animam cum laudibus almis
Angelicis ulnis vectus ad astra poli.
Pallia sternuntur divino lumine mixta,
150
In quibus ascendit ad pia regna pater.
Congaudens sanctus frater de morte sororis
Exequiis sanctis hanc tumulare monet.
Aurea sanctorum retinet nunc arca piorum
Pignora, quae terris iunxit et aethre deus.
155
Perdita mente manens mulier per devia scandens,
Quam bene salvavit zetula sancta patris.
Plurima signa tibi concessit Christus ab astris,
O pater insignis, modo quae lingua silet.
Sed tua quis, doctor, mundi per climata perstat,
160
Qui tua facta pia pangere rite queat?
Quaeque tuis famulis monstrasti, vultibus almis
Tu prius implesti, semper in orbe pater?
Atque micant sancta signorum facta priorum,
Temporibus istis gesta beata simul.
165
Nam veniens ospes Germano germine cretus -
Andreas languens nomine dictus erat,
Corpore confractus matris a viscere perstans,
Qui nullis umquam gressibus ire valet -
Terra tenus pergens devota mente misellus
170
Ad tua conscendit limina sancta, pater.
At ubi promeruit sanctum conscendere templum,
Quo tua per saecla pignora sancta manent,
Extimplo meruit totus consistere sospes,
Vocibus et celsis personat ore deum.
175
Alter adest validae constrictus funere pestis,
Serpentem gestans ventris in arce sui.
Nocte dieque miser spectabat funera mortis,
Obstaculum nullum nec medicina dabat;
Concite sed scandens pietatis munera poscens
180
Ad tua conscendit limina sancta, pater:
Evomuit anguem, carpsit qui viscera leto,
Perstitit incolumis hinc pietate dei.
David alter erat, genuit quem Cymbria tellus,
Corpore contractus, orrida membra gerens:
185
At ubi sancta tua calcavit septa, beate,
Concite salvatus semper in orbe fuit.
Eia, pater sancte, tanta qui gloria fulgis
Sedibus in superis, Christi et pietate coruscas,
Esto tuis famulis custos doctorque per aevum,
190
Ne lupus insidians nec hostis pestifer umquam
De grege tollat ovem, retines quam iure beato.
Meque tuum famulum commendo Berthari supplex,
Ductus amore tuo parvum qui carmine compsi.
Tu quoque cunctipotens, salvas qui cuncta potenter,
195
Qui caelum terramque regis per saecula, Christe,
Ipse tuis famulis veniam per saecula cuncta,
Vt tua salvati consistant gratia semper,
Post capiant nec non paradysi gaudia sancta
Et tribuat Christus sanctas sine fine coronas.